- SABAISMUS
- SABAISMUSIdololatriae antiquissima species. Post Diluvium enim, cum per varias corruptelas sensim invecta esset a Chami posteris universalis Apostasia, speciatim Idololatria emersit, cuius primam mentionem invenimus in cognatione Abrahami, Gen, c. 31. v. 19. quamquam etiam ante illiustempora iam invaluisse videatur. Duplex autem illa erat; Una, qua verus Deus colebatur in imagine qualicumque, cuius exemplum est Gen. c. 31. v. 19. Altera, quâ vagus Deus colebatur, quando nimir. genus humanum, Dei sui incertum, rebus creatis divinam primo virtutem, tandem vero Deô prorsus relictô, divinitatem ipsam vel maiorem vel minorem affinxit. Ubi primus Sabaeorum fuit cultus; qui Solem, Lunam et stellas, coluerunt, qui inde Sabaismus dictus est: cui hominum defunctorum et daemonum venerationem addidit Hellenismus. Quae cultus Idololatrici, quitotum orbem postea, immanigeneris humani crimine et in Creatorem contumeliâ, defoedavit, duo fuêre genera, non longô intervallô se invicem excipientia: Simulacrorum autem et imaginum dedicatio ac veneratio utrique communis fuit: Itaque prima et antiquissima Idololatria coepita Caeli, Solisque praecipue, totiusque illius caelestis chori, cultu; qui, prout videtur, mox a dispersione Babylonica mundum occupavit, antequam Idola, quae coluit Hellenismus, vel nota fuerunt, vel nata:———— cum nondum sub Iove mundus.Cuius rei memorabile exstat testimonium, Iobi c. 31. v. 26. 27. ubi primae illius Idololatriae universam rationem pandit vir sanctus. Sabaismo successit hominum demortuorum cultus; circa quem cum Graeci maxime superstitiosi exstiterint, vi tatam Numinum turbam invexerunt, ut maior fere inveniatur populus quam hominum, Plin. l. 4. c. 7. inde Hellenismi nomine venit. Vide Franc. Burmannum, Synops. Theolog. Christ. Part. 1. l. 3. c. 8. num. 24. 25. et 26.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.